Latin
METHODVS MEDENDI GENERALIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 270
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil itaque antiquius esse debet Medico, ac ut saeva illa, quae a spasticis nervosarum partium stricturis circa praecordia &etiam partes vicinas excitantur, quodammodo leniantur symptomata; cui scopo obtinendo, quae anodyna, demulcente &fibras nimis strictas relaxante virtute gaudent, egregie serviunt. Huius generis sunt ex pinguibus interne sumendis oleum amygdalarum tam dulcium, quam amararum, recens sperma ceti: externe vero pinguedo cati sylvestris, castorei &c. Ex demulcentibus lac; serum lactis dulce, emulsiones ex seminibus IV. frigidis, infusa vel decocta ex radice altheae, herba parietariae, floribus malvae, papaveris rhaeados, sambuci, quibus addi potest syrupus de althea Fernelii. Ex anodynis spiritus nitri dulcis rite praeparatus, liquor anodynus mineralis, extractum croci, papaveris rhaeados. Ex antispasmodicis pulvis ex lapidibus cancrorum, cinnabari &nitro paratus, cui tantillum extracti croci adjici potest, pulvis antepilepticus Marchionis, pulvis lumbricorum terrestrium, pulvis antepilepticus niger &qui ex rasura ungulae alcis, cranii humani, nec non lepore ex utero secto &exsiccato parari solet, praesertim quando ex iis cum aquis florum blanda anodyna virtute gaudentibus concinnantur mixturae.