Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 283-2
Unproofread scanNot analysed yet
de glandulis intestinalibus relata de sectione feminae volvulo extinctae, quae ita habet: patefacto abdomine ileum alicubi plane constrictum atque veluti iniecto laqueo strangulatum vidimus; nimirum portio eius quatuor digitos transversos longa, plurimum vero contracta ac angustata intra proximae portionis superioris cavitatem prorsus abscondita latebat. Simile quid a Clar. SYLVIO in praxi Medic. lib. I. cap. XV. descriptum est. Et talis ingressus in puella simili morbo extincta idem PEYERVS tribus distinctis locis, praesentibus nobilissimis Medicis Hardero &Brunnero, ostendit. Bξ 3 Genesis huius phoenomeni, licet prima fronte paulo difficilior videatur; non tamen omnem conceptum transcendit; nam si una portio ilei vehementer constringitur, fit ut in vicinam flatu distentam cum impetu intrudatur. Talis ingressus non modo maximi doloris sed &inflammationis esse caussa potest, quae compressis &constrictis vasis ilei una cum mesenterii portione exoriri debet. Dein etiam sphacelatae eiusmodi partes in sectione reperiuntur: ¬abilis est casus quem LAZARVS RIVERIVS Cent. III. Observ. 26. prodidit; ubi in dissecto cadavere ileum in fine suo tribus complicationibus convolutum &quasi compactum in unam massam deprehendit. quae tota sic convoluta portio gangraena erat affecta, una cum mesenterii proxima parte; reliqua intestina erant amplissima &flatibus mire distenta. Ad funestum talem intestinorum ingressum qui caussam ileo praebet, plura alia implicita mala conferre possunt: &testantur diversorum Auctorum observationes, a lumbricis in ileo detentis &in dissectis cadaveribus repertis, si morsu dolores efficiant, iliacam passionem fuisse productam. HENRICVS ab HEER observ. XXIV. pag. 214. puellam secuit ab epilepsia iliosam factam vermesque evomentem, in cuius ileo, circa finem, quinque complicationes vermium invenit, quarum aliae inferne sursum repebant, aliae supra deorsum complicabantur. Et in M. N. C.