Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 284-2
Unproofread scanNot analysed yet
Decur. II. ann. V. observ. XIX. de femina triginta annorum refertur, quod ileo correpta cum faece liquida, evomuerit XVI. lumbricos teretes robustissimos, &animam sub frigido sudore efflaverit. In medio intestini ilei membranae cuculli ad instar extensae videbantur &foramen grossi magnitudine tenuissima membranula exterius tectum. Utrinque vero intestinum unius digiti longitudine, duodenum autem duorum digitorum transversorum latitudine nigrum &gangraena corruptum visebatur. Eandem morbi causam etiam confirmare &adstruere videtur LOMMIVS lib. II. observ. Medicin. dum ait: si ad extrema ventum est, subinde lumbrici evomuntur. XI. Neque inter causas antecedentes quae ileum excitare possunt, atque non modo stricturam &coarctationem ipsis intestinis inferunt, eaque ad inversam peristalticam motionem irritant, excludenda sunt venena, item purgantia acriora nec non emetica, praesertim si iam labe &vitio quodam intestina laboraverint. Ita CAELIVS AVRELIANVS, qui praeter Hippocratem optime de acuto hoc tormento quod Graeci ileon appellant scripsit, inter causas, venenum potum aut cibo datum nec non fungos comestos refert. Et ALPINVS de medic. method. p. 313. de Guilandino memorat, quod e colico dolore a devoratis catapotiis &hiera ad semi unciam, in ileon, quo extinctus est, inciderit. Neque nos tali in casu largiorem pilula(Hidm. Ss. TIV. P.I. )lularum quae aloen recipiunt usum probare possumus, utpote quae post operationem non modo intestina exsiccant, sed &uberiorem sanguinis ad illa affluxum procurant, ut hinc etiam, secundum nostram observationem, intestinorum in hac vel illa parte coarctationes, quae liberum excrementorum transitum inhibent &ad dolores colicos disponunt, efficiant. §. XII.