Latin
CAPVT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 285-2
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ex numero causarum passionis iliacae obturationes intestinorum praesertim tenuium omittendae veniunt, quas alimenta sicca, constringentia, vel humido non satis diluta excitare consuescunt; inter quae testantibus observationibus a Medicis passim notatis, frequens panis sicci &bis cocti, spirarum, castanearumque esus, pira &poma maxime cydoniata, fructus immaturi &acerbi, in magna copia si devorentur, magnum momentum conferunt; praesertim si vita sedentaria, moeror animi, qui omne robur &tonum ventriculo &intestinorum canali subtrahit, vel parcus potus, accesserint. XIII. Praeterea intestina crassa a scybalis diutius retentis obstructa &obturata acerbam hanc passionem, dum nihil quod ore assumitur transmittunt, ingenerare possunt, praesertim quando ex pudore aut loci defectu, vel alia ex causa stimulus ad alvum deponendam reprimitur &cohibetur. Accumulatur hinc maxima excrementorum copia, quae postmodum tunicas intestinales tam violenter distendunt, ut vis earum elastica, systaltica &expultrix plane cesset atque deficiat. Haec dum cogito, in mentem mihi venit ante aliquot annos a celebri quodam Archiatro Regio ad me facta relatio, quod nimirum Cellissi mus Princeps, ex nimia cohibitione &retentione faecum, iliacus factus fuerit; in cuius post mortem dissecto corpore intestinum colon scybalis totum repletum &distuptum prum in una parte inventum est, atque tanta scybalorum moles deducta, quae pondere circiter viginti libras aequavit. Neque attentione indignum est quod HENRICVS ab HEER in observat. pag. 54.