Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 302
Unproofread scanNot analysed yet
vindicetur; opus est, ut sollicita nunquam non herniae habeatur ratio: quae haec est, ut beneficio subligaculi intus retineatur vel si id fieri non expedit, omni modo &cura a frigore defendatur, &inter cibos qui inflant, ut sunt fructus horei, pisa, olerum ceparumque species, rapae, maxime omnium vero quae adstringendi &siccandi facultate praeditae sunt, evitentur, quo alvus libera &mollis servetur. Cumque ex multiplici observatione mihi compertum sit, nihil praeter iram &purgantia acriora herniosas in iliacam passionem vel eius recidivam praecipitare posse, sedula utique opera danda est, ut haec ceu valde pernitiosa declinentur.