Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 302-2
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO I. Ante triginta annos, Vir spectatae in hac urbe auctoritatis, cognatione mihi coniunctus, sexagesimum iam annum supergressus, a viginti iam annis hernia laborabat scrotali, quae temporis progressu, ita increvit, ut tertia minimum intestinorum pars, extra abdomen in scroto detineretur: si erectus staret, insignis capitis magnitudinem prae se ferebat tumor, qui tamen in supino situ, relabentibus intro intestinis, minuebatur. Periculi quidem honoratissimus vir ab enormi hoc malo nihil passus est, praeterquam, quod quinque vel sex ante obitum annos, tarde &parum cum succederet alvus, valde copiosos &molestos vomitus, aliquot horas perseverantes sustinere debuerit: quibus ingens copia humorum vitiosorum in intestinis collecta dejiciebatur, qui vomitus singulis fere novem vel decem diebus recurrebant, quos futuros tumor grandior &dolor pressorius in scroto indicabat. Excretione hac exantlata salvus &vegetus perstitit, appetitu bono gaudens. Epicrisis.