Latin
OBSERVATIO V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 311
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc in casu ad iliaci morbi genesin, plethoricus status, assumtum purgans &demum superveniens gravis irae affectus symbolum suum contulerunt: utpote quae omnia nerveae intestinorum substantiae sunt infensissima, naturalem &placidum fibrarum intestinalium versus inferiora tendentem motum pervertendo &invertendo; quod ex flatuum &excrementorum pertinaci intra intestina retentione &inde pullulantibus ceteris symptomatibus judicandum est. Sanguinis missio, quam tanto pere ceu summum hujus affectus remedium veteres ut HIP.