Latin
POCRATES, CORNELIVS CELSVS & CAELIVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 311-2
Unproofread scanNot analysed yet
POCRATES, CORNELIVS CELSVS &CAELIVS AVRELIANVS, laudarunt, in hoc casu summe proficua ac necessaria fuit. Quoniam vero ob spasmum vehementem, intra intestina crassa consistentem, superiora summo cum dolore inflantur, ratione utique consentaneum est, hanc stricturam tollere: quod omnium optime fieri potest, per oleosa humida in magna copia injecta, ut strictae inde fibrae flaccidae &relaxatae evadant. Placuit mihi prae ceteris cura quam CELSVS Lib. IV. cap. XIII. his verbis proponit. Si dolor non quiescit, etiam in alvum, ex parte inferiore, tres aut quatuor cyathos calidi olei dare convenit.