Latin
POCRATES, CORNELIVS CELSVS & CAELIVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 313
Unproofread scanNot analysed yet
Ventri quoque applicare linimentum ex oleis expressis, atque interne, cum iusculo, oleum amygdalarum dulcium, addito pauxillo vini, praebere iussi: quae cura alternis vicibus aliquoties fuit repetita, adeo felici cum successu, ut brevi temporis progressu ingens copia fecum conglobatarum durissimarum &pituitae glutino. sae, quibus postea successerunt liquidiores, multis sedibus intra duos dies fuerit educta; quam excretionem, semel aperta alvo, seri lactis potu per vices sumto, in cuius mensura cremoris tartari uncia dimidia &mannae electae unciae tres solutae erant, promovendam decrevi: &ita per DEI gratiam a gravi malo aeger fuit liberatus. Epicrisis. A sola diutina fecum alvinarum retentione, iliacum morbum subnasci posse, praesenti edocemur historia; ex qua animadvertere etiam licet, tali in casu purgantibus praesertim validioribus intro sumtis nihil esse pernitiosius, utpote quae frustra plane dantur, cum sumpotius detrimento: nam dum fortiter stimulando intestina, materiam immobilem &feces aridas per inferiora movere &deturpare nequeunt, invertendo potius peristaltieum intestinalem motum, malum reddunt deterius, atque anxietates &vomitus augent. Balnea vero tempera(Hossm. Syst. T. IV. P. II. )perata, dum externe, &clysteres interne, fibras tensas emolliunt, feces dissolvunt &colliquant, non omissis internis congruis laxantibus, convenientissimum praebent auxilium; quia ipsam causam &originem mali expugnandi efficaciam satis praestabilem possident.