Latin
POCRATES, CORNELIVS CELSVS & CAELIVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 312
Unproofread scanNot analysed yet
venit. Et balnei usum HIPPOCRATES ad felicem cu ram mirifice commendat. Cura absoluta primarium quod huic foeminae consilium dedi, fuit, ut exquisitam semper habeat vitae &victus rationem, atque ab omni animi affectu se temperet: multiplici enim experientia edoctus sum, his neglectis, malum quam prompte recidivare; id quod praeter HIPPOCRATEM ipse CELSVS loco citato notavit: facile, inquit, id malum redire consvevit, &cum frigus subit, sive aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis, revertitur. OBSERVATIO VI. Berolini cum olim agerem, vir in Regiis servitiis constitutus, quadraginta &ultra annorum, gracilioris corporis habitus &naturae cholericae, ingenti semper gaudebat appetitu &varii generis eduliis ventrem quotidie infarciebat, nec ieiunii patiens, vinum liberalius quoque hauriebat; alvus ordinario pigra erat &obstructa; vomitus subinde pituitosi liquaminis matutino praesertim tempore experiebatur. Posteaquam in solennitate quadam, supra modum, placentas, carnes assatas, acetaria, condita mala cydonia devorasset, &alvus per aliquot dies clausa nihil egessisset, male habuit. Venter enim durus, renitens, rugitibus &borborygmis hinc inde discurrentibus turgidus erat, atque continua ad vomendum aderat proclivitas. Opera Medicastri usus, pilulas ad alvum aperiendam sumsit purgantes; sed sine successu. Augebantur potius anxietates circa praecordia cum continua nausea. Rursus ab eodem sumsit pulverem purgantem, qui tamen nullam movebat sedem, sed decumbens omnia quae assumserat ore rejiciebat. Suppositoria &clysteres omni effectu carebant. Vxor vehementer &anxie a me petiit consilium. Ego accedens aegrum per decem dies nihil per alvum emilisse deprehendi. Venter contactu erat durus, durus, inflatus, &magna inquietudo atque anxietas, vigilia quoque affligebant. Bono vero cum DEO hac methodo miser patiens est sanatus. Primum ad vomitionem componendam praescripsi mixturam Riverianam, quae componitur, ex aquae communis libra, succi citri uncia &salis absinthii drachma, quam per vices assumsit. Dein aegrum chirurgo commisi, cui iniunxi, ut clysteres ex decocto emolliente, in quo sufficiens saponis Veneti quantitas solutâ, singulis horis ano infunderet, &postea in balneum ex herbis emollientibus &semine lini paratum aegrum dimitteret.