Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 334
Unproofread scanNot analysed yet
J In immani illa colica sic dicta saturnina vere convulsivo-spasmodica, quae metallurgos afflictim &immaniter excruciare solet, non invenitur praestantius praeservativum, quam mane sumtum iusculum pingue: in ipsa vero cura clysteres mere oleosi item oleum amygdalarum dulcium in copia haustum, cum vel sine decocto mannato, omne exhauriunt punctum. Ad paresin vero sanandam balnea aquae dulcis, &post eorum usum, inunctio spinae dorsi &abdominis cum linimento, quod habet axungiam humanam, oleum nucistae expressum, hyosciami, crocum &oleum rosmarini, vix datur praesentius &certius auxilium.