Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 334-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. In spasmodico &convulsivo intestinorum &abdominis dolore, ubi alvus firmissime est clausa, cane peius &angue acria purgantia, &ex iisdem quoque parata clysmata sunt vitanda. Novimus, hac ratione inflammationem &mortem fuisse productam. II. Ad alvum longo temporis intervallo clausam, si excrementis &scybalis induratis referta sunt intestina, reserandam, non sufficit una clysteris iniectio, sed duos vel tres intra horae saepius spatium injicere oportet. III. Aliquando accidit, ut induratum &compactum excrementum intestinum rectum occupans, flatuum ac scybalorum exitum penitus impediat. Tunc fotibus emollientibus fovenda anus, &suppositoriis pinguibus &salinis stimulanda alvus, nec non unciae aliquot olei lini vel raparum cum decocto emolliente, in quo prius sufficiens saponis Veneti portio soluta, ut durities scybalorum emolliatur, per syphonem immittendae. Solus tabaci fumus per accommodatam syringam Fumus tabaquid prae immissus, ad aperiendam alvum, omnia fere alia remediostet. rum genera, testantibus id observationibus, fausto suo effe ctu superare creditur, utut ego certa de singulari eius efficacia promittêre nequeam. Id vero scio, quod experimentum hoc in equis ad alvum valide adstrictam aperienNovi etiam homines quosdam maximi sit virtutis.