Latin
METHODVS PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 338
Unproofread scanNot analysed yet
in hisce morbis motus commendat remedium, ita perhibens: motus quicunque, &omnis exercitatio insigniter iis conferunt, qui diutius tali morbo laborarunt &frequentius eo corripiuntur, si pedibus, si per equum, si etiam navigio movere corpus velint, item palaestra &totius corporis perfricatio, I cique mutatio &longa perigrinatio. Haec enim omnia extenuant discutiuntque &totum corpus excrementis liberum reddunt, universum habitum corroborantia, ut in posterum affectae partes frigidum humorem colligere nequeant, imo ne aliunde influentem promie in se recipiant. Postremo parciorem potum spirituosorum &praesertim aquae vitae stomachalis carminativae omnibus suadeo, utpote qui plus noxae &incommodi quam fructus, a copiosiori harum rerum usu resultasse, crebro observavi: vulgaris quippe &damnandus error est, ad meliorem ciborum dissolutionem &digestionem potus hosce conferre; quum tamen haec ipsa a latice salivali potissimum dependeat, neque ciborum solutionem ullo modo spirituosa prore sus attingant; sed potius e contrario, partes chylosas in intestinis praecipitando, incrassando, &poros obstruendo, materiam ad ructus &flatus subministrent.