Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 338-2
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO I. Femina nobilioris conditionis erat, quae quinquagesimum &ultra jam annum attigerat, staturae mediocris sanguine &succis plena. Per duos jam annos menstrualis SECT. II. Car. V. De intestinorum doloribus. 330 lis silebat purgatio; ceterum sana &vegeta. Vehementi afficitur ira, &elapsis aliquot horis, ob infortunium quod ipsi nunciatur, summo &panico terrore atque tremore animus &corpus percelluntur. Nox erat inquieta. Sequenti confestim die regionem lumbarem &ingens frigoris sensus &dolor tensivus tam acerbus corripit, ut in erecta statura corpus aegerrime retinere potuerit.