Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 339
Unproofread scanNot analysed yet
Brevi post, horrorem &refrigerationem praesertim partium externarum percipit; quam ventris dolores &tormina insequebantur, cum ingenti praecordiorum anxietate. Persuasio fuit, spinam dorsi passam esse subluxationem. Unde spinae facta fuit distractio; sed dolores magis ingravescebant. Die tertio, postquam noctem inquietam transigerat, cardialgicae accedebant anxietates cum summa spirandi angustia junctae, inanesque urgebant ad vomendum conatus. Pulsus erat celer &durus, pedes frigidi, alvus obstipata, &ad urinam stimulus, sed ejus parcior fluxus, &dolor lancinans in dorso. In consilium ego vocatus quaesivi, quia mater eius per plures annos obnoxia erat renum calculo, an nunquam laboraverit hoc affectu? Negavit id ipsum. Porro interrogavi, an sanguinis missionem neglexisset? Respondit annum esse elapsum. Aperuit mihi causam morbi supra tactam. Consultum ante omnia visum suit, alvum injectis clysteribus solvere, qui parum tamen utilitatis attulerunt. Postea venam pedis secari jussi. Eduximus sanguinem cum virium constantia &cuphoria ad IX. uncias: atque ingens mox dolorum &symptomatum, cardialgiae praesertim &vomitionis sequebatur mitigatio; sed dolor circa hypochondrium dextrum lancinatorius cum abdominis inflatione permansit, neque alvus flatuum vel sterClysteribus carminativis &coris quicquam transmisit. emollientibus, ac fomentis ejusdem indolis abdomini apInterne vero nihil aliud dediplicatis insistere placuit. mus, quam oleum amygdalarum dulcium in jusculo avenaceo 340 Sucr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus. naceo ex quo flores chamomillae vulgaris decocti, item pulverem marchionis &bezoardicum, adjecto nitro, cinnabari &gutta olei chamomillae veri, it. liquorem anodynum nostrum, cui essentiae castorei quarta pars admiscebatur; potum paulo frigidiorem melius tulit quam calidum.