Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 34
Unproofread scanNot analysed yet
Unde frequens admodum in praxi est observatio, hypochondriaca passione loborantes, nec non pathematibus hystericis obnoxias seminas in quibus utplurimum mensium fluxus sub multis &atrocibus spasmis difficulter succedit, incidere in hunc sanguinis e pulmonibus fluxum, non sine periculo. IX. Haud dispar est ratio &effectus, quando obstructo, vel infarcto viscere sanguineo, praesertim liene, &inde affecto ventriculo quod ex dolore tensivo in hypochondrio sinistro concludendum, incidit haemoptysis. Etenim intercepto alicubi sanguinis libero per vasa transitu, vi legum hydraulicarum, impetus ejus sic increscit, ut, ubi minorem resistentiam invenit, copiose confluat, vasa diducat tandemque perrumpat. Tanto vero certius tantoque gravius hoc malum excluditur, quando ipsis in pulmonibus magna consistit labes, ac vel vomicae, aut tubercula, in ipsius substantia, vel polyposae concretiones in ramis vasorum majoribus haerent, quibus, dum obex ponitur sanguini transeunti, is utique qua datur via ruit, aut ubi subsistere cogitur, perrumpit &haemorrhagiam facit admodum effusam. Porro de iis quae remotius ad inducendam sanguinis e pulmonibus eruptionem faciunt, per ipsam experientiam constat: corpora graciliora, tenerioribus fibris &vasis praedita, quae collo instructa longo, pectore angusto simulque quadantenus depresso, in quibus pulsus celerius micat, cor etiam subinde palpitat, una cum iis, qui a parentibus phthisicis progeniti, in iram atque impatientiam sunt proclives, ac in juventute fluxum sanguinis per nares frequenter experti, desinente corporis augmento &in longum incremento, intra spatium anni vigesimi quinti ad trigesimum quintum usque, accedentibus aliis causis externis, perquam facile in hunc ancipitem morbum prolabi.