Latin
37.1 to 37.4
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 37.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Non minus per observationem medico practicam in Sanguinis comperto est, utplurimum &omnium facillime, hoc san- abundantia cum aliis guinis profluvium accidere sanguineis corporibus &juvecausis. nilibus, nec non cessante sanguinis, sive per nares in adolescentibus, sive per menses in feminis, sive etiam per ani venas in provectioris aetatis hominibus spontanea evacuatione, vel etiam omissa artificiali subtractione. Qui effectus tanto certius subsequitur, quando accedit vehem entior corporis &animi motus, aut calidorum in cibis, potus spirituosi abusus, intensus clamor, tussis vehementior, inflatio diuturna &violenta tubarum, nec non nimius in fecibus vel partu edendo conatus. §. XII. Autumno praeterea, quando tempestas regnat inae- Aeris quoque constitutio. qualis maximaque frigoris &teporis est vicissitudo, tum non modo frequentiores esse solent defluxiones catarrhales, sed maxime etiam subinde sanguinis fluxiones immodicae variae, atque etiam in dispositis, illa quae fit per pulmones. Idem accidit, quando hieme sub intensissimo gelu corporis superficies stringitur &sanguis ad interiora magis compulsusque inpulmonum canalibus accumulatus nimium, facile perrumpit. Vnde haud raro accidit, ut haemoptysis sit anniversaria, quae Februario mense, nec non ante aequinoctium erumpere atque redire solet, atque etiam circa haec tempora idem hic morbus plures attentet &quasi popularis sit. XIII. Ceterum de hoc sanguinis profluvio recte utique Non in omniscribit Hippocrates Sect. V. pag. 10. edit Foesian. qui sputis bus ejusdem cruentis decinentur, ex his quidam brebi tempore pereunt, periculi. quidam Ster. I. CaP. II. De sanguinis fluxis quidam vero diutius trahunt; praestat enim corpus corpori, aetas aetati, &affectio affectioni, &anni tempestas tempestati, in qua aegrotant: quidam enim morbos facile tolerant, quidam vero omnino tolerare nequeunt. Etenim non omnibus idem hic morbus eodem modo observatur esse, aut exitialis, aut transitorius. Iis scilicet, quibus haemoptysis ob solam abundantiam, aut ebullitionem sanguinis accidit, si recte medicatione &vitae victusque ratione excipiatur, nec periculosa est, nec capitalis.