Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 343
Unproofread scanNot analysed yet
Suasi, ad levandum malum, pulveris antispasmodici usum, qui ex lapidibus cancrorum, nitro, cinnabari, &castoreo erat compolitus, item liquorem anodynum cum refracta dosi spiritus bezoardici Bussii remixtum, nec non elixir viscerale inter cibos assumendum: balneum etiam aquae dulcis &hirudinum ad anum applicationem, atque ut, loco cerevisiae, aquam Selteranam cum pauxillo vini vel ptisanam biberet, &alvum clystere oleoso &emolliente apertam servaret, ordinavi. Proimo autem vere, meo ex consilio, thermas Carolinas adiit; &absoluta cum iis cura, balneo Toeplicensi, optimo &sperato cum successu ac levamine, usus est, Epicrisis. Dolores intestinorum spasmodici &flatulenti, si chronici sunt, plerumque originem suam sanguini intra tunicas intestinales nimium congesto &stagnanti, ob impeditiorem per mesenterium &hepar circuitum, sub vit ad otium &quietem composita, debent, Neque hi corpus facile deserunt, nisi natura sponte sanguinem per sedis venas emittat, si videlicet naturalis quaedam ad hunc fluxum adsit dispositio; qua deficiente nil perniciosius est, ac sanguinem commoventibus, aloëticis praesertim, &pilulis balsamicis, cujuscunque etiam fuerint generis vel Auctoris, ad hunc fluxum naturam cogere velle. Tantum enim abest, ut symptomata inde remittant, quin potius a commoto &ebulliente inter tunicas nerveas stagnante 344 Secr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus! gnante sanguine, spasmi &dolores exacerbentur, cum tanta saepius vehementia, ut etiam nervus mesentericus magnus intercostalis &omnes partes ad quas illę ramos suos dispergit, peritoneum quoque &musculi abdominis cum intestinis in consensum rapiantur: atqui exinde herniam inguinalem &postea scrotalem fuisse subsecutam aliquoties notavi; quemadmodum similem effectum a validissime operantibus drasticis &emeticis enatum vidi.