Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 344
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc vero semper deterior fit aegrotantium ejusmodi conditio: nam ubi labem notabilem vel vitium quoddam intestinum vel tantum pars ejus contraxit, sicut in herniis contingit, colica non modo affectos, sed hypochondriacos quoque gravissime luere perpetuum fere est; excrementa quippe in ejusmodi tumore intestinali quam facile congeruntur &sistuntur, atque ita totum motus peristaltici adeo necessarium negotium perturbatur. Per remedia diaetetica &accuratum vitae regimen, moderationem animi affectuum, sanguinis decentem per venas evacuationem, aquarum mineralium quae temperie gaudent tam externum quam internum usum, melius &citius, quam per multa medicamina nervina, calefacientia &purgantia ad desideratam sanitatem aegrotantes perveniunt: sicut ego quoque in ejusmodi morbis abstinentiam ab omni cerevisia, &potum quo puriorem &simpliciorem eo praestantiorem commendo.