Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 346
Unproofread scanNot analysed yet
Pro potu aquam simplicem commendavi, cui panis calidus recenter ex furno extractus injiciebatur. Ita a recursu hujus mali plenarie fuit vindicatus. Epicrisis. Ex hac morbi historia &curatione paulo pensiculatius considerata evidenter apparet, primo, sub omni graviori dolore in parte quadam nervosa suscitate, universum nervorum systema in consensum rapi &atrocia in variis partibus induci posse pathemata. Dein quoque ingens illa capitis membranarum cum ventriculo &intestinis consensio, ex ea evincitur; cum capiti ceu parti a dolore valde remoto exterius tantum applicatum sedativum remedium, in dissitis partibus graviter affectis, vim suam &efficaciam exeruerit. Sicut vero omnes affectus nervosi generis, ita etiam intestinorum &ventriculi dolores; facile ex neglecto vitae regimine, inque primis per affectus animi immoderatos, per frigus &ventum Borealem exterioribus improvide admissum, nec non cibum &potum minus convenientem, recidivant: id quod facillime, in cholerici &ad iram proclivis temperamenti corporibus evenit; quibus aquae frigidae potus vino multo est convenientior: docente id ipsum GALENO Libr. X. methad. cap. VII. De cujus etiam salutari usu AMAT. LVSITANVS testatur, se atrocem intestinorum dolorem, aquae frigidae exhibibitione, subito &intantamenti instar sustulisse.