Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 345
Unproofread scanNot analysed yet
Admissis clysteribus primo emollientibus, deinde carminativis, item sumto decocto mannato cum oleo amygdalarum dulcium, &mixtura ex aqua menthae, spiritu nitri dulcis, syrupo papaveris albi &pulvere praecipitante nitroso propinata, malum fuit depulsum. At vero elapso vix duarum hebdomadum spatio in eundem morbum aegrotans incidit, qui profligatus, etiam tertia vice repetiit, tam yehementi gradu, ut ego &Medici adstantes summum timeremus vitae discrimen. Nam atrox dolor assidue affligebat, cum intenso calore, siti inexhausta, animi defectione, ingestorum &medicamentorum per superiora rejectione, praeter aquae simplicis frigidae potum cui quippiam calidi panis injectum, quem retinebat: alvus nullis clysteribus vinci poterat: iliacum morbum ante oculos conspiciebamus: neque ab ullo medicamento tam externo quam interno quicquam levaminis recipiebatur. Aeger vero, quia per quinque continuos dies, assiduis vigiliis &jactatione corporis detinebatur, in extremum virium lapsum conjectus erat. Igitur, ad somnum conciliandum, sequens excogitavi epithema, Rec. florum rosarum sambuci, lavendulae ana pugillos tres, seminis papaveris albi, hyosciami, anethi, nucistae, nucleorum Persicorum, singulorum drachmam unam semis croci drachmam; quae species concisae &contusae, postquam in lacte ebullierant, applicatae toti capiti fuerunt. Hujus tam felix erat operatio, ut per totam noctem placide miser aegrotans dormiverit; a quo tempore omnia priora symptomata, conatus vomendi, dolor vehemens, inquietudo &anxietas conquieverunt, alvus quoque admoto suppositorio respondit. Datis postea convenientibus &temperatis stomachum &intestina roborantibus integre restitutus fuit. Ad praecavendam vero tam atrocis morbi vim &recursionem, consilium dedi, ut, quia non assuetus erat venae (Hasm. Syst. T. IV. P. II.) 346 SEcr. II. CAP. V. De intestinorum doloribus. venae sectioni, eam bis vel ter quotannis admitteret; dein ut duriorem victum &largiorem vini, adhuc magis vero, spiritus vini potum evitaret. Mixtura quam ad stomachum roborandum praescripsi, ex essentiae carminativae Wedielii uncia dimidia, essentiae cascarillae drachma &dimidia, spiritus oleosi Sylvii, guttis LX. constabat; quam, ante &post cibum sumtum, per annum usurpavit.