Latin
OBSERVATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 352
Unproofread scanNot analysed yet
A quorum usu per septimanam continuato haec mala insecuta: atroces cruciatus in abdomine, quod durum tensum &renitens erat, oborti, alvo prorsus obstipata; aderat inappetentia, inquietudo, &tremore ac tractionibus artus, femora, pedes torquebantur. Enixe meum exposcebat auxilium. Neque infeliciter successit curatio, quae clysteribus emollientibus &oleosis crebrius injectis, infuso mannato, ex sero lactis, quod stimulo salino erat armatum, &pinguioribus jusculis, blandisque internis carminativis, &balneo aquae dulcis, intra novem dies absolvebatur. Epicrisis. Quantam noxam improvide data adstringentia ventriculo &intestinis ceu partibus valde nervosis &membranosis inferant, tonum &motum eorum plane turbando &invertendo, dici vix potest. Atque innumeris exemplis, quam pernitiales ea, in alvi, sanguinis, seminis fluxu sistendo, effectus exerant, confirmare &illustrare possemus. Ex horum vero numero pejoris adhuc notae sunt, quae ex Saturno depromuntur. Haec uti exterius non carent sua laude &virtute: ita interius usurpata, fibras nerveas intestinales constringendo, veri veneni naturam &vim habent; adeo ut ipsa, ceu per se quidem non damnosa, tamen quoad usum internum damnanda, e re publica medica, jure meritoque exterminari debeant. Memoratus morbus recte dici potest colica convulsiva, quae ab HIPPOCRATE libr. de victu acutor. §. 61. cholerae siccae nomine venit; qui hunc in modum ejus naturam &curationem perite &optime exponit: In cholera sicca venten inflatus est &strepitus insunt. Dolor laterum ac lumborum: secedit autem nihil deorsum, sed alvus adstricta est. Talem Talem observato, ut ne vomant, sed albus suboas. Infusamm iaque calidum ac pinguissimum quam citissime per clysterem immittito, &oleo illitum in aquam plurimam calidam paulatim affundens, &si calescenti ipsi alvus subierit, morbus solutus est, a cibis vero abstineat: sique non remiserit doler, afininum lac bibendum dato, donec purgatus fuerit.