Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 353
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VII. Vir quidam plebejae sortis, robusti &obesi corporis, Calica flataXXX. circiter annorum, cerevisia ebrius, rixando in diversorio lenta, ex tra cum sui similibus &superindomum brumali tempore revertitur, &gesta carm carnem suillam pinguiorem cum magna panis copia ingerit. suilla. Alvi fluxus cum torminibus insequebatur; sed, cum sub coelo frigido alvum deponeret, sistebatur. Vnde dolores saevissimi totum occupabant abdomen, lumbos, hypochondria: atque alvus erat valde obstipata, artus frigidi tremiscebant, summa aderat anxietas &inquietudo: internaque praecordiorum angustia &constrictio; demum spasmus &dolor genua infestabat eaque constringebat. Curatus fuit jusculo avenaceo, in quo flores chamomillae &sambuci cocti, quod cum salis Ebsoniensis &nitri dosi atque oleo amygdalarum dulcium per vices sumsit, non omissis clysteribus oleosis &emollientibus, atque internis carminativis &anodynis. Postea crebro balnei aquae dulcis usu, ad convulsivas artuum tractiones leniendas, sanatus est. Epicrisis. Ad subitam atrocis hujus ventris doloris generationem, variae, sed validae concurrebant causae: ebrietas, affectus irae, &post hanc ingesta pinguium &viscidorum ciborum copia, frigus, &ab hoc alvi fluxus suppressio. Non mirum hinc est, ex flatibus intra intestinorum cavitatem excitatis a spasticis tunicarum intestinalium contractionibus, intus retentis &incarceratis, tam atroces dolores &gravissimas nervosarum partium adflictiones fuisse productas. Et quia ob(Hosfin. Syst. T. IV. P. II.) structio alvi proxima causa horum malorum fuit, eam rursus aperiri expediebat. Quod vero non promiscue per purgantia &fortiter stimulantia, quae dolores &spasmos potius excitant, fieri debet, sed per salia oleosis &demulcentibus mixta, quo nomine sal Ebsoniense laudamus, quod adunciam in aqua solutum &exhibitum, praemissis clysteribus, ad flatus &excrementa provocanda, prae omnibus aliis laudem &commendationem promeretur. Balneis aquae dulcis ex emollientibus &roborantibus paratis; ad robur partibus externis conciliandum, quod a vehementi dolore &spasmo plane laeditur &destruitur, in fine ejusmodi morborum nil est convenientius, nil efficacius; cum veteres, inter quos HIPPOCRATES, CAEL. AVRELIANVS, TRALLIANVS, ARETAEVS, usum eorum mirifice tollant atque commendent.