Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 356
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Quin arthriticus &colicus spasmodicus dolor nimiam sanguinis abundantiam, ejusque impeditiorem pet mesenterium &viscera abdominis transitum, pro vera causa agnoscat, nihil dubitandum est. Minus recte, sed perperam horum malorum, per promotionem fluxus haemorrhodalis tentata fuit depulsio. Permultis ego exemplis compertum habeo, quod si natura non inclinet ad hunc fluxum, &meatus ad egerendum sanguinem non satis sint dispositi, ejusmodi calida gummoso-resinosa &aloëtica, urgendo sanguinem ad intestina, colon &rectum, detrimentum potius quam emolumentum afferre. Jam vero ipsa dictitat sana ratio, quod longe tutior &certior hisce malis medendi sit via, si per viscera abdominis inque primis hepar, liber sanguinis motus &circuitus promoveatur; quod omnino per convenientem aquarum mineralium &maxime Carolinarum usum praestari &confici potest; cum multa mihi hisce sanatorum morborum obvia sint auspicatissimi successus exempla. De cetero singularis &plane admirabilis, in sedandis ejusmodi doloribus, ex admotione hirudinum effectus meretur animadversionem. Et inde luculenter intelligimus, sanguinis missionem, quae fit in partibus a loco affecto remotis, non tanti esse momenti &usus, ac illa, quae in locis propinquioribus instituitur; quamvis non negaverim, tali etiam in casu, si corpora sanguine nimium exundant, ante hirudinum applicationem, venae sectionem saepe numero utilissimam observari.