Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 355
Unproofread scanNot analysed yet
Huic consilio multi, &Medici quoque, ob anceps remedium &verendum periculum, sese opponebant; dubio procul ex hac causa, quod nullam prorius de hisce salutiferis fontibus, ratione ingredientium &virium, habucrint notitiam &experientiam! Serenissimus Princeps autem, pro eo quo pollebat judicii acumine, utpote omni hactenus destitutus fuerat auxilio, sententiam meam amplexus, iter suscepit, per hanc civitatem transiens: &fatigatus ex itinere hic advenit, sed in uno pede tumore erysipelaceo ingenti correptus, qui sano vel triplo grandior erat. Altero die intolerabiles abdomen invadebant dolores, tanta cum ferocia, ut clamores &lamentationes exprimerent, &omnem somnum adimerent. Ad quos sopiendos &ego &alius loci hujus Medicus accersebamur, sed praeter clysteres emollientes &carminativos, atque linimentum externum, pulverem ex antimonio diaphoretico, nitro, sale absinthii &lapidibus cancrorum paratum per vices dedimus; sanguinem quoque e pedis vena emittendum curavimus; sed parum inde levaminis persensit. Per tres &ultra dies dolorum perstitie atrocia. Tandem consultum duximus, praemisso fotu, hirudines quinque ano applicare: quae sanguinis aliquot uncias extrahebant: quo facto insignis dolorum remissio &sensim plenaria sanitatis restitutio, Divino sub adjutorio est secuta. Data instructione de usu harum aquarum decenti, adiit Carolinas &per IV. fere hebdomades iis interne usus est; balneum quippe interdixi: pediluvium vero pro discussione tumoris in dies adhibuit. Quae cura ex voto successit: &ad nos sanus &incolumis Serenissimus est reversus, non fine insigni comitatus gauImmunis à truculento affectu tam colico dio &applausu. quam podagrico per integrum mansit annum. Altero anno &iter &curam hanc reperiit, majorique virium augmento rediit, integra etiamnum, ut mihi relatum est, valetudine gaudens, Epicrisis. i eaee aeeaaam eaeae ae e aee a ae e g.