Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 362
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen, quia hic dolor spasmodicus, non assiduus, non fixus, sed magis vagus est, ac clysteribus emollientibus alvo infusis magnopere levatur: hinc peritus utique Medicus, hunc a calculoso, non adeo difficulter distinguere potest: cum hic magis pressorius sit, quod germanice exprimunt: Es druͤcke sie, als ein Klotz, atque vires non tam intense destruat, per intervalla etiam remittat, ut aegrotantes saepius surgere &ambulare possint; quod in acerDeinceps vomitus &bo intestinorum dolore non accidit. nausea, a calculo si dolor est, jejuno ventriculo magis urget, ac in uretra imo ipsa glande titillatio &sensus punctorius percipitur, urina sabulo referta, testiculi quoque retractio ac femoris stupor &contractio ejusdem lateris sit, quod in dolore intestinorum vix observatur. IV. Notabile est, quod calculi etiam praegrandis magnitudinis &ramis insignibus praediti in renum substantia, placide sine ullo doloris incommodo, per aliquot annos quieti delitescere possint; simulac vero e sede sua dimoventur; &in angustos nerveo musculosos canales, ureteres dictos descendunt, perque hos in vesicam exitum moliuntur, mox gravissima invadunt symptomata: adeo, ut hi ipsi eanales veram &fixam dolorum ex calculo sedem ac domicilium constituant, qui tamen pro differente calculi magnitudine, asperitate, ac figura, tunicas nerveas plus minus distendente &lancinante, vel intensiores vel leviores evadunt. Quandoque tam crudeles sunt, ut praeter extremorum horrorem &refrigerationem, nauseam, vomitum, spasticam praecordiorum constrictionem, difficilem urinae mictum, alvi stricturam, spirandique angustiam, stuporem cruris, retractionem testiculi ad os pubis, inquietudinem, ingentem virium lapsum, syncopen, convulsiones etiam epilepticas concitent, vel plane fatalem ischuriam inducant.