Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 363
Unproofread scanNot analysed yet
Vidimus aliquando aegrotantes conquestos fuisse, se non alium sensum percipere, ac si quis cultro acuto vulnus profundum, secundum longitudinem spinae, versus vesicam continuo infligeret; ubi, in defunctis, ureteres instar farciminum a copia urinae, cujus in vesicam influxum calculus circa introitum ureteris in vesicam haerens intercepit, extensi &turgidi comparuerunt. Res est experientia confirmata, quod interdum longo lu uretere saepe sine sintemporel lapis in uretere, sine singulari dolore, sine mictus gulari dolointerceptione haerere &conquiescere possit, ubi tamen mox re haret. subito &ex improviso dolor revertitur acerbus, cum ciborum subsequente fastidio, nausea, vomitu &urinae interceptione; forsan quod ab incommodo motu situm suum mutaverit lapis, &sic asperitate sua, tunicae nerveae fibras magis offendat. Neque etiam semper iisdem symptomatibus hîc affectus stipatur: nam, ut ERASMVS de suo calculo loquitur in Epistol. ad Perckmeyerum, subinde se novat, ut plane credatur aliud esse malum; quod maximam partem inde pendet, quod alia symptomata sint ab initio, alia in progressu, interdum quiescat, interdum se moveat &locum mutet, Atqui etiam illud attentionem excitare debet, quod Sinistrum recalculi ssinistrum renem, prae dextro, frequentius obsideant nem prae dextro infestas, quo fit, ut dolores ex renali calculo longe crebriores in sinistro, quam in dextro latere observentur: id quod confirmat CAROL. PISO in tract. de morbis ex serosa colluv. oriund. c. II. dum scribit: ex centum calculosa nephritide laborantibus octoginta &lius renem sinistrum dolent. Neque hujus eventus ratio, adeo in obscuro posita est: in rene enim dextro, quia hepatis amplo viscere tegitur &majori prae altero calore fovetur, promtior multo arque expeditior evadit sanguinis per hujus renis vasa progressio, seri itidem urinosi separatio: hinc non tam facile sanguinis &urinae fieri in hoc possunt stagnationes, ac in sinistro, qui coli flexura obsessus, ob frequentem flatuum restagnationem magis premitur; ex Za 2 quo Sacr. II. Cap. VI.