Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 364
Unproofread scanNot analysed yet
De acerbo dolore &spasmo quo sit, ut liberior sanguinis per vasa compressa interceptus cursus, difficiliorem laticis urinosi per tubulos transcolationem, atque promtiorem ibi stagnationem &materiae tartarea secessionem &concretionem reddat atque efficiat. VII. Notabile idque experientia pariter suffultum est, quod calculus diutius in renum parenchymate vel pelvi delitescens, pluribus modis ac causis, e loco suo dimoveri atque in ureteris principium propelli possit: &inter has, primas fere tenent, fortior animi per iram conturbatio, corporis subita &vehemens per vecturam sive equitationem commotio, inque primis penetrans, quod venti e plaga septentrionali praebent, frigus improvide lumbis admissum, item diureticorum, cujus generis sunt terebinthinacea, juniperina, cetera, quibus submde sed perperam Medici ad praeservationem a calculo uti Non semel quoque, sed iterum itesolent, liberalior usus: rumque observavimus, quod dolores colicae flatulentae, item spasmi hypochondriacis, hystericis, haemorrhoidariis familiares, nucleos calculosos papillulis renalibus inhaerentes protrudendo, occasionem ad crudeles istos dolores subministraverint. VIII. Quod attinet ad causas remotas &sic dictas naturales, quae ad gignendos in renibus calculos &inde provenientes dolores lymbolum suum conferunt; temperamentum sic dictum sanguineum, inter has non ultimum tenet locum. Nam corpora mollioris &spongisioris texturae, seminini praesertim sexus &quae copiosum aiunt in venis sanguinem, dixta lauta &vinosa utuntur, otioque &vitae sedentariae indulgent, nec non placentis, lacte, caseo delectantur, post quinquagesimum maxime annum, tributo lunari cessante, doloribus ex calculo fiunt obnoxia; a quibus plerumque libera &immunia, fluxu mensium rite se habente, persistunt. Ex Viris, ii qui in adolescentia haemorrhagiis narium, capitis doloribus frefrequentibus subjecti fuerunt, item qui haemorrhoidali fluxui sunt afsueti, hoc cessante vel imminuto, calculosis &podagricis affectionibus, sub provectiori aetate, subinde tentantur. Senilem vero aetatem frequentius &calculo renum &vesicae infestari experientia docemur, quia humores fiunt crassiores &cibi in ventriculo acescunt, alvus sit pigrior &otium quoque calculorum generationi multum patrocinatur. Quo fortasse respiciens ERASMVS de suo malo ipse ita jocatur, Illud mirum videri potest, cum feminae sterilescant aetate, me senectus fecit foecundiorem: nam indies crebrius parturio.