Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 376
Unproofread scanNot analysed yet
Solers itaque &in sanandis morbis occupatus Medicus, id probe attendat, quod natura saepe sola, nulla remediorum ope adjuta, a violentis spasmis, doloribus &motibus remittat &conquiescat; (id quod tamen non intellectui imaginario vitali adscribendum est; cum causae ac rationes physicae subsint,) siquidem magna prudentiae Medicae pars in eo consistit, ut temporis illud momentum, quo natura se ad agendum &corpus a morbo liberandum armat, sedulo aestimetur. Hinc consultum quandoque est, ubi ad tempus frustra adhibita fuere medicamenta, subsistere ac ferias agere, ut quies quasi naturae conclietur, quia ipsa saepius sua sponte &praeter omnium opinionem, plus praestat, quam Medicus cogendo &stimulando. III. Quemadmodum diuretica &urinam pellentia, ęaque paulo acriora &vehementiora, ut sunt terebinthinacea, juniperina, succinata. alliacea, porracea, &ex petroselino parata, neque ad praeservationem in plethoricis, neque in paroxysmo nephritico, sive is simplex tantum sit, sive simul calculosus, unquam proficiunt, sed malum deterius reddunt atque symptomata exasperant: ita prudens eorum usus non plane damnandus &interdicendus est. Quare in plebeiis, robustioribus, humidioris &segnioris naturae corporibus, praesertim ubi praeservandi fine exhibentur, non modo tonum vasorum renalium roborando, sed &copiam seri impuri tartarei, per renes, ejiciendo, commodam collocare operam possunt. . IV.