Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 377
Unproofread scanNot analysed yet
Uti tempestiva, modica ac aequalis motio sive vectio, naturae in calculis pellendis admodum idonea, &congruorum pellentium usum, diluentia, praesertim quae mole operantur, ut acidulae, thermae, lactis serum egregie secundat, ut celeriter saepe calculi, e sede sua, quam occuparunt fixam, dimoveantur: ita etiam observatum fuit, intempestivam vectionem vel equitationem, plurimis damnum attulisse, quia e sede sua non incommoda calculum expulsum, in transversum egerunt, ut nunc acutis suis angulis membranae sensili nerveae magis suerit allisus; subsequente inde majori spasmorum saevitia, imo lethali quandoque ischuria. Tempestiva &fufficiente venae sectione non modo ad Vona Sect. etiam in papraeservandum a calculo, non facile superius ac efficacius reroxysmo non peritur praesidium, praesertim, ubi corporis natura ad excer inutiliter nendam nimiam sanguinis quantitatem, est disposita; sed celebratur. jusdem quoque remedii utilitas, non raro in ipso paroxysmo sese commendat, nimirum, ubi plethora cum pulsu celeri, magno aestu ac intensa siti associata est. Doloris enim vehementioris ea indoles ac vis est, ut, spasmis liberiorem sanguinis circuitum per venas maxime impedientibus, cum impetu ad alia incongrua loca copiosum sanguinem adducendo, epilepsiam, convulsiones, lethargum, delirium, apoplexiam languineam, mictum cruentum, febres inflammatorias &hujus generis alia, de quibus nobis exempla sunt nota ac obvia, concitet; quae singula prudenti sanguinis missione averti possunt. Quando nephritis calculosa incidit in corpus scorbu- In scorluti& cis calculosis, ticum, sive impuris excrementitiis humoribus refertum, diluentia ac purpurae grassanti chronicae obnonostro tempore, demulcentiae xium; sub ipso paroxysmo, concu rente simul impuritate danda. scorbutica, varia &terroris plena se immiscent symptomata, quae insignem, in praescribendis medicamentis, Medici prudenNeque enim facile alia, nisi tiam requirunt ac desiderant. diluentia, ac demulcentia, ut serum lactis acidulum, vel dulce, praebenda sunt; ab omni cerevisiae &vini potu abstinendum; Bbb se(Hoffm. Syst. T. IV. P. II. )SEcr. II. CAP. VI. De acuto dolore &spasino serum lactis vero calide, vel temperate frigidum sumtum, cum temperatis diaphoreticis, tali in casu maximi usus fuisse observavimus. §. VII. Balnea, utut quandoque praesentissimi levaminis &magnae necessitatis sint; abstinendum tamen ab iis penitus, in plethoricis nimis repletis &pinguibus corporibus, ubi simul spirandi angustia ac difficultas adest. Ante itaque horum usum, solvenda plethora, alvus laxanda, &dolorum vehementia compescenda. §. VIII.