Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 379
Unproofread scanNot analysed yet
Inter aquai Ex aquis mineralibus &quidem thermalibus, nulla minerales. sunt, quae, ob calcaream qua pollent terram, potentius cal Carolinae oculosam tartaream materiam resolvunt &exturbant, quam ptimae suno. Vidiipsae Carolinae; cum quibus tamen provide agendum. mus, post harum usum internum, intra mensis spatium, quingentos &ultra calculos, leves, qui lentis &ciceris magnitudinem aequabant, successive fuisse excretos. Sed postea blande consolidantibus &temperate balsamicis opus est, ut cavitates renum calculis exclulis exhaustae, in se coëant &carne repleantur: omnium vero securissimum, &usui tam praeservatorio quam curatorio, aptissimum esse fontem Selteranum, qui praeter subtiliorem aquam, sal alcalinum in sinu suo fovet, neque minus in vitiis &laesionibus vesicae reliquis omnibus remediis superior est, innumerabili experientia evictum habemus &scribimus. Dein quoque, ubi magna scorbutica humoribus inhaeret impuritas, atque simul adest partium exulceratio, dictum fontem cum lacte, debito modo miscere, &sufficienti satis temporis spatio adhibere, consultissimum est.