Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 378
Unproofread scanNot analysed yet
Non raro jungitur affectioni calculosae colica ex haemorrhoidum vitio convulsiva; prudentis hinc Medici est, haec omnia probe discernere, &caute in prognosi &curatione procedere: maxime omnium vero, ratio est habenda atrocis intestinorum doloris, ut vel venae sectione, vel hirudinum applicatione, vel alvi, per clysteres commodos, apertione, ei luccurramus. Saepe fit, ut, quando calculus uno &maximo impetu fertur per ureteres, intolerabilis per dorsum &totius abdominis regionem, cum magna virium jactura oboriatur dolor, qui tamen protinus uno quasi momento conquiescit, quando videlicet celeri itinere calculus in vesicam delabitur. Vbi diutius torquet dolor &virium adest prostratio, aetas quoque senilis vel animi moeror praecessit, pulsuumque observatur debilitas; oplata instar veneni esse fugienda, inter quae pessima massa pilularum de cynoglossa, &ratione, &experientia multiplici confirmatum habemus. Praestat tunc potius naturam analepticis leniter spirituosis aquis, ut sunt, aqua menthae, melissae, liliorum convallium, cinnamomi sine vino, addito uno vel altero grano ambrae &extracti croci, modico quoque vini usu, erigere, nec non exterius, nimis debilitatum tonum intestinorum, linimentis spirituosis balsamicis, quantum fieri potest, restituere.