Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 39
Unproofread scanNot analysed yet
Sangui a Ad obtinendum secundae indicationis scopum &dipulmonibus vertendum sanguinis a pulmonibus nimium impetum, praequibus dicipuum certe momentum repositum est in venaesectione, vertendus. in brachio, vel etiam in pede instituta. Praestans etiam hoc nomine virtus pediluviorum temperatorum, nec non imNeque minus ad missionis manuum in aquam tepidam. derivandum proficua ea, quae alvum expurgandi facultate pollent, inter quae ex internis praecipuum locum inveniunt tamarindinata, passulata, rhabarbarina, &inter externa, clysteres emollientes, stimulo quodam acuati. Spasticae striTertium medendi momentum in eo versatur, ut cturae quibus spasticae stricturae, praesertim quae in minimis vasis sanguilaxandae. feris &partibus nervosis consistunt, relaxentur. Huic egregie satisfaciunt oleosa demulcentia, ut oleum amygdalarum dulcium, vel etiam lini, sine igne recenter paratum, cochleatim assumtum. Spectatae quoque virtutis emulsiones ex seminibus cucurbitae, pineis, semine papaveris albi &aquis quas vocant hypnoticis, ut rosarum, papaveris rhoeados, nympheae, liliorum convallium, florum tiliae, nec non cerasorum nigrorum paratis, quibus nitri &syrupi papa veris albi parum adiiciendum. Vel etiam locolharum aquarum ad emulsiones parandas adhiberi potest decoctum cornu cervi, eboris, nec non dentis hippopotami; quia quia in his duris animantium partibus singularis quaedam spasticis motibus resistendi facultas inest. Si vero adeo rebellis haec strictura est, ut mitioribus hisce cedere &sanguinis profluvium subsistere nolit, ad paulo valentiora recurrere licet; inter quae semen hyoscyami albi, ad drachmam dimidiam, cum aequali pondere lapidum cancrorum, duodecim nitri granis &uno camphorae grano mixtum, omnibus aliis, etiam opiatis, palmam praeripit.