Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 38
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. QVum ut dictum, causae hujus mali admodum differant. diversae quoque curandi indicationes sint necesse est; praecipuae tamen illarum redeunt huc: primo, ut sanguinis orgasmus nimius, vasa plus justo venosa expandens compescatur; secundo, ut ejusdem affluxus copiosior &impetuosior a pectore ad exteriores corporis partes derivetur; tertio, ut spasticae illae stricturae, quae sanguinem ad pulmones validius congerunt, laxentur, &sic liberior reddatur per totum corpus sanguinis circulus; quarto, ut laesa pulmonum substantia vasculosa in integrum restituatur, &sic tam mali recursus, quam oriundi ex laesione alii morbi arceantur. II. Primum ut perficiatur, &sanguinis ebullitio componatur, apprime conducunt refrigerantia Inter haec potissimum connumerandus aquae potus frigidae, paulatim quidem, sed sufficienter, quotidie haustus, tecto probe corpore. Novimus aliquot exempla, solo hoc medio, debita cum cautione &praemissa venaesectione adhibito, periculosum hunc sanguinis fluxum substitisse. Idque tanto felicius succedit, si corpus juvenile calore interno aestuat; quem potus frigidus reprimendo madoremque tepidum in peripheria corporis eliciendo, partes simul sulphureas calidas sanguinis exaestuationem inducentes evehit. Non minus praestans pariter ac probatissima est in reprimendo calido sanguinis partium aereo-aetherearum aestu virtus nitri rite tantum depurati &crystallisati, imprimis si cum aquis refrigerantibus, ut plantaginis, portulacae, aut etiam sero lactis, convenienti, parca tamen, sed saepius repetita dosi, assumatur. Spiritum quoque vitrioli, vel etiam ejus phlegma acidulum, prae omnibus aliis mineralibus, imo vegetabilibus acidis, peculiarem, ad orgasmum sanguinis compescendum, possidere virtutem, experti novimus, tanto certiorem, si cum his ceu menstruo ex rosis extrahatur tinctura. III.