Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 397
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgaris enim error est, quo haec pathemata tantum vel calculo vesicae, vel urinae acrimoniae adscribuntur, cum tamen observationes &dissectiones cadaverum abunde doceant, aegros non modo iisdem symptomatibus, quae calculus in vesica haerens profert, sed &majoribus fuisse affectos cruciatibus, Nam nullo plane post mortem invento calculi vestigio. quemadmodum a mensium vel haemorrhoidum fluxu sufflaminato, sanguis regurgitans ad vasa ventriculi &intestinorum, &intra eorum tunicas sensibiles stagnans, distractione &compressione vehementia tormina, anxietates, dolores, convulsiones ac spasmos concitat: ita etiam, quando vel ex vitio &emansione fluxus haemorrhoidalis, vel aliis ex causis, sanguis ad vesicae corpus magna copia delatus ibi stagnat, non mirum est, quod in hac sensibili parte, spasmos &quae ab iis proficiscuntur symptomata producat. IV. Saepe veficae Simili modo a suppresso haemorrhoidali fluxu nonnunspasmus &quam fit mictus cruentus, quo cohibito, dolor, spasmus &ininflammatio flammatio vesicam infestant; cujusmodi atrox spasmus, qui a suppresso demum funestam progignit inflammationem, interdum quohaemorrhoique a mensium plenario defectu, &earum post quinquagesidum vel menmum annum emansione in feminis plethoricis ortum ducit. sium fluxu. Nam qui morbis vesicae moriuntur, inflammatione &sphacelo, ob languinis in vasis pertinacem &fixiorem stasin, vasa minima nimium distendentem, pereunt, ita plerumque, ut haec inflammatio non modo vesicam, sed &rectum intestiDdd 3 num 398 Secr. II. Car. VII. De gravi spasmo &dolore vesicae num afficiat, ubi simul haemorrhoidalia vasa sanguine nigro infarcta, cum penis livore, &venae cervicis sanguine admodum distentae &varicosae comparent, sidem faciente BONETO Est vero unica funestae ejusmodi inflammationis causa.