Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 398
Unproofread scanNot analysed yet
eaque principalis, validus vesicae spasmus, qui, quo validior est, eo vehementius sanguinis stasin &incarcerationem in vasis auget &resolutionem ejus ac discussionem impedit, ut tandem vel in abscessum &ulcus transeat, &chronicum fiat malum, vel in sphacelum brevi tempore perimentem concedat, Et profecto vehemens ille vesicae spasmus, qui praesente inflammatione augetur, causa est plurimorum gravium illorum symptomatum, inflammationem vesicae stipantium, quae inter, teste AETIO &ORIBASIO, referenda potissimum continua febris, magnus aestus, dolor, ardor ac tumor infra perinaeum &supra pectinem atque pubem, urinael aegerrima &cum magno conatu &dolorifico ejulatu guttatim facta emissio, frequens desidendi stimulus, quibus demum accedunt bilis vomitus, dolor capitis, sitis, difficilis anhelitus, faciei cum oculis rubor, lingua ardens cum nigritie, immodica vigilia, delirium, inquietudo, extremorum frigus ipsaque mors. Dignus memoratu est de funesto morborum vesicae eventu HIPPOCRATIS locus libr. praenotion. pag. 464. ita habens: Vesicae durae &dolentes penitus quidem horrendae &perniciosae sunt, perniciosissimae vero quae cum febri continua fiunt. Etenim dolores (qui utique spasmorum effectus sunt) ab ipsis vesicis ad occidendum sufficiunt, &alvi non egerunt hoc tempore, nisi durum quoddam, &hoc coactae. Solvit autem urina purulenta micta, quae albam ac levem subsidentiam habet. Si vero neque ab urina quicquam remiserit dolor, neque vesica molliatur, &febris continua fuerit, in primis circuitibu, morbi aegrum moriturum esse timor est. Sunt certe haec vesicae inflammationem quae comitantur inque variis corporis partibus conspiciuntur symptomata gravissima; omnia tamen paulo curatius considerata, vix aliam causam, quam veherentem spasmum, qui in vesica, ceu parte affecta, incipit &per universum nervosarum partium genus inde propagatur, agnoscunt.