Latin
OBSERVATIO VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 425
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quem sublevandum, neque externa neque interna probatae virtutis anodyna &discutientia remedia quicquam opis contulerunt. Ex quo factum, ut viribus paene omnibus dejectis, exacto aliquot hebdomadum spatio diem supremum placide subiverit. Concessa a cognatis defuncti corporis sectio, renem sinistrum ulcere penitus consumtum &exesum inveni, in pelvi autem insignem, aliquot unciarum, crassi, foetidi puris copiam conspexi, vesicae tunicis valde laceris atque arrosis. Dexter ren satis erat magnus, cujus ureter instar pollicis distentus: ventriculum valde parvum &contractum, eo quod ultimis diebus nihil assumserat, deprehendi. Epicrisis. Ex dissectione hoc affectu defuncti cadaveris, id discere &animadvertere licet, saevissimum vesicae dolorem &spasmum cum urinae suppressione, a causa externa, purulenta nempe materia, quae ex erosa renum substantia in inferiorem vesicae sedem descendit, nerveas membranas extrinsecus corrodendo, contingere posse. Lethalis vero ischuria ex eo secuta fuit, quod non modo collum &sphincter vesicae ab acredine materiae hujus purulentae constrictus, sed etiam ab urinae copia compressus fuerit: unde factum, ut usus catheteris immissi plane fuerit fustraneus. Atqui hic recordor sectionis nobilis aulici ante viginti fere annos institutae, qui gladio vulneratus ex lethali ischuria, per decem fere dies durante, Daelitii quae est civitas Misniensis, sub summis dolorum tormentis animam efflavit. Reperimus, abdomine aperto, in cavitate pelvis uncias aliquot sanguinis coagulati, qui pau(Hossm. Syst. T. IV. P. II.) Hhh latim 426 SECr. II. CaP. VIII. De doloribus &spasmis latim sensimque ex vulnere non adeo insigni vasis sanguinei in omento stillavit in ipsam pelvim, &valde comprimendo vesicae collum, non modo vehementissimos dolores, sed etiam urinae suppressionem insanabilem reliquit.