Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 426
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. DOLORIBVS ESPASMIS EXTERNARVM PARTIVM RHEVMATICIS ET ARTHRITICIS. THESES PATHOLOGICAE. Eteres Medicorum omnis generis dolores, qui vel externas partes musculosas, vel ossium juncturas &articulationes infestabant, arthritidis nomine comprehenderunt atque sic in eorum monumentis proposuerunt, ignorato vocabulo rhevmatismi. ARETAEVS lib. II. cap. XII. de arthritide ita scripsit: quibusdam in omnem corporis ambitum vagatur, &deinceps transitus quoque in dorsi thoracisque musculos sit; incredibile est quam late malum serpat: vertebrae dorsi cervicisque dilent &in summo sucri ossis dolor inhaerescit, &paulo post cum renibus &vesica communicatur. Superiori vero seculo, Clarissimi Galliarum Medici, quos inter primas omnino partes, CAROLVS PISO, RIVERIVS, BALLONIVS, CHESNEAV, tenent, dolores, qui medios artus &musculos cervicis, brachii alterutrius, thoracis antici &postici, humeros, scapulas, femora, manus, obsident atque affligunt, rhevmaticos vocarunt. Arthriticos autem dixerunt eos, qui in articulis tantum &juncturis ossiexternarum partium rheomaticis &arthriticis.