Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 431
Unproofread scanNot analysed yet
Utur vero veterum theoria, subsidiis physicis &anatomicis plane destituta, in evolvendis morborum causis ac generatione imperfectissima sit; nihilominus HIP. POCRATES libr. de flatib. ratiocinio mere physico mechanico harum fluxionum dolorificarum causas &modum generationis pulchre exponere annisus est; ubi §. 13. 15. 16. meminit: sanguinem ipsa natura calidum vi coactum, per angustam viam, celerrime; propter obstacula &oppilationes, transire non posse, &hinc tenuissimum per venas excludere, atque id ipsum tenuissimum liquidum, cum coacervetur, per alios meatus fluere, &ubi tandem in loco constiterit, fluxiones &dolores in partibus fieri. Nos verò, ut genesin horum morborum ad paulo Ex uostra clariorem conceptum redigamus, primo causas occasiosententia. nales &antecedentes; deinceps modum quo invadere hi dolores solent spectare debemus. Jam autem per constantem &indubiam experientiam notissimum est, quod dolores artuum rhevmatici incidant frequentissime in ea corpora, quae praecedente intensiori motu, labore &exercitatione aut balneo calido vel aere himis fervido calefacta, inclemertiori frigido coelo, aut vento boreali subito exposita fuerunt; ubi non ita multo post, cum praevia quadam horripilatione, &lassitudine, dolor gravativus pressorius &contractorius, hinc inde in partibus v. g. in cervice, scapulis, humero, dorso, lumbis, genubus vel in eo latere quod vehementia borealis venti profundius penetravit, interdum etiam in eniverso corpore oboritur: qui eo gravius affligit, quo corpus majori sanguinis copia turget. Ego insuper plus vice simplici itia d bzy G Go simplici observavi, permultos a largiori sanguinis per venam sectam missione, vel feminas post sanguinis menstrui copiosioris profusionem, vel post eandem ex abortu factam, quinetiam post nimias alvi a purgantibus acrioribus vel sponte a natura inductas dejectiones, penetranti frigidae boreali vel humidofrigidae nocturnae aurae ubi corpora paulo diutius commiserunt, in graves rhevmaticas affectiones incidisse: idque non alia ex causa, quam quod frigoris in poros corporis penetrantis vehementia, tubuli minimi venosi, arteriosi, lymphatici, sanguinem revehentes, &ad substantiam partium pro nutritione adducentes, compressi coarctati &occlusi fuerint: quo factum est, ut, cum terosus latex vasis suis amplius contineri &circulari non potuerit, instar fluvii sese alveo efferentis, in ipsam partium substantiam modo hic modo illic magis exundaverit, sive extra vasa &circulum positus fuerit.