Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 432
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis vero humor extravasatus, cum per ipsam moram, a crasi blanda naturali deficiat &indolem plane alienam acquirat, partimque glutinosus tenax, partim acris salsus evadat; sit, ut a tensione, compressione, lancinatione, &vehementi strictura partium fibrosarum &nervearum molestissimi &acerrimi dolores saepissime cum frigoris glaciati sensu oboriantur: sed quandoque etiam accidit, ut serum extravasatum, non secus ac album en ovi fieri solet, in tenue &corruptum liquamen quod amplius a calore fortiori non admittit coagulum, facessat, &ex uno loco praesertim superiori ad inseriores per porosam partium substantiam &habitum carnosum transeat; nihil enim frequentius in praxi occurrit, quam quod rhevmatismus locum suum mutet &ex capite in cervicem, in scapulas, humeros ac pectus praesertim in aetate minoribus transeat, in adultioribus vero in dorsum, coxendicam regionem &femora descendat. Constanti insuper experientia confirmatum habemus, rhevmaticas aeque ac arthriticas affectiones frequentissime circa externarum pertium rhevmaticis &arthriticis. 423 circa vernum tempus &mense Octobris, sub insignibus ae ris &tempestatum ex calido in frigidam &ex frigido in calidam mutationibus, ventisque repente ex contraria plaga se invicem excipientibus, corpora tam sanguine quam sero impuro plena impetere atque lacessere, &quidem cum febriculosa quadam commotione sequentem in modum: Praecedit spontanea lassitudo &gravitas artuum cum extremarum partium refrigescentia, horripilatione &quodam rigoris sensu; subsequitur anxius internus aestus praesertim circa praecordia, concitatior &strictior pulsus, inquietudo, sitis, inapperentia, alvi obstructio, quandoque spirandi angustia: dosor postea gravis acutus vel gravativus, tensivus, has vel illas partes occupat, qui noctu exacerbatur, non secus ac in febribus catharralibus fieri assolet: &utut febrilis haec commotio alios gravius alios mitiori gradu affligat &facilius transeat, nihilominus dolor in affectis partibus adhuc relinquitur, easque lacessendo diutius saepe perseverat.