Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 433
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero omnis febrilis commotio ejus sit genii &indolis, ut partes exteriores &nervosas spasmo afficiat, &tenuissimas vasorum radices &apices coarctando &comprimendo, sanguinem &humores in vasis majoribus &interioribus accumulet, atque in corde &arteriis celeriorem systolen efficiat; fieri aliter vix potest, quin cum magno impetu sanguis in laterales arteriolarum ramos qui sanguinem coloris coccinei non vehunt intrusus, tandem serosam sui extra vasa portionem dimittat: &inde dolorum origo fit. Sed monendum hoc loco est, quod dolorificae hae partium sensilium spasticae stricturae non tam a sero tenui in eas irruente, quae pars maxime difflatur, sed potius a viscidioribus ejus partibus, spiculisque &aculeis salino-acribus relictis &intime earum poris se insinuantibus proficiscantur. Hinc etiam fit ut non tam prompte &facile, ob materiam vitiosam partibus altius impactam, hi affectus medicaminibus cedant. lii (Hofm. Hst. T.IV. P. II.) §. XII. 434 Srer. II. CAS VIII. De doloribus &spasmis XII.