Latin
CAPVT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 437
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui ex hisce jam clarius paret ratio, quare hi affectus lalutariter copiosis urinis &sponte sudoribus obortis nec non haemorrhagicis excretionibus solvantur, vel cur a variis cutis efflorescentiis multum levaminis aegrotantes accipiant? quorsum pertinet aphorismus Hippocratis LXXIV. Sect. IV. quibus spes est ad articulos futurum abscessum, eos liberat urina multa, crassa &alba prodiens, qualis in laboriosis febribus quarto die quibusdam exire incipit. Si vero sanguis e nariPer laboriosas bus profluxerit brevis admodum fit solutio. vero febres nonnulli rectius rhevmaticas intelligunt, quae cum sensu doloris &lassitudinis in toto corpore accidunt. Annotatum quoque a nobis saepius est, artuum dolores, ulceribus sponte subortis in pedibus conquievisse, qui, postquam arte consolidata fuerunt, mox resuscitati sunt. Novimus pariter, immanes artuum dolores, oborta prosora vel scabie leprae albae natuNam sicut metastalis materam habente, penitus sublatos. riae vitiosae a partibus interioribus ad exteriores saluberrima est, ita contra, quae ab externis ad interiora &ipsa viscera vergit est pernitiosissima. XIX. Affectus rhevmatici, &incipientes podagrici quam diu in externis partibus versantur, neque perversa tractatione humor vitiosus introrsum ad nobiliores partes repellitur, omni vacant periculo, nec facile hominem e medio tollunt. Quemadmodum vero in primis annis, atque in adolescentia ejusmodi molestae ac catharrosae fluxiones in capite, &rhevmaticae in partibus musculosis cum crebrioribus narium haemorrhagiis insignem naturae imbecillitatem sive tonum &robur solidorum dejectum designant: ita plures chronicas in juvenili &virili aetate, ratione caussae &genii cum hisce affectibus correspondentes aegritudines praesagiunt, praesertim quando ex parentibus morbosis &hypochondriacis prognati fuerunt.