Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 438
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. Ex hisce omnibus, quae jam in medium a nobis prolata fuere, satis abundeque intelligi posse arbitror, totum curationis caput &methodum medendi rationalem in eo consistere, ut probe &pensiculate individui laborantis naturam, differentes causas: num incipiens sit &a sanguinis copia &nimia mole; num a colluvie impuri seri provenerit, &jam malum radices egerit? consideremus, &secundum has circumstantias &differentias indicationes therapeuticas primum formemus, apta postea &convenientia remedia in usum proponamus. Quandocunque igitur corpus evidenter est plethoricum, &rhevmatismus universalis omnes propemodum corporis artus cum febriculosa quadam motione graviter impetit atque infestat, adeoque secundum veterum scholas sanguineus est, omnino in venae sectione &quidem statim in principio administrata, celerrimum &praesentissimum est reponendum praesidium. Id quod jam olim Medicorum peritiores agnoverunt: qua de re insignis locus extat apud ALEX. TRALLIANVM qui libr. XI. ita scribit: si humorem, qui in articulos confluxerit sanguineum esse suspicemur, ubi quidem nihil prohibet, vacuationem quae per venae fectionem advibetur tentato: hac enim ratione multos novi aus in totum morbo liberatos aut raro fluxionibus correptos; eo, quod non neglexerint, sed veris statim initio sanguinem sibi detrabi curarint, non solum vacuandi sed etiam praeservationis causa id facientes. Id quod etiam nos confirmamus: nam plures novimus, sanguine ac succis plenos, qui a causa externa transpirationem universalem sufflaminante in immanes totius corporis dolores cum stupore &immobilitate partium repente conjecti, unice fere matura sanguinis missione eaque intrepide &tuDigit externarum partium rbevmnticis &arthriticis. 419 &tuto, urgente necessitate, circa quartum diem repetita prorsus convaluerunt.