Latin
CAVTIONES ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 448
Unproofread scanNot analysed yet
Wildegansii, vel pilulas Siarckei aut de styrace, imo ad unum vel alterum laudani opiati granum, addendo croci extracti pauxillum confugere: cum alias opiata non temere in eiusmodi affectibus usurpanda sint, utpote quae, ut crebrius observatum, tam contumaces ejusmodi affectus reddunt, ut postea omnia alia remedia etiam efficacissima spernant, efferatiusque inhaerendo &Medicis &aegrotantibus plurimum negotii facessant. VIII. In rhevmatismo scapularum incipiente, nihil est praec stantius veficatorio intra scapulas posito. Si vero in plethoricis accidit, quod saepius observavi in feminis post cessantem circa annum quinquagesimum mensium fluxum, cucurbitulae cum scarrificatione partibus inferioribus singulis mensibus appositae, juvamentum attulerunt insignissimum. Quemadmodum illa corpora, quae ad anomalas solidorum &fluidorum motiones, &ad horum translationes sive congestiones a natura disposita sunt, &vulgo sensibilioris indolis vocantur, mobilissimi sunt animi &ab ejus affectibus, qui praecipuam hisce morbis causam ac fundamentum, subministrant, facillime offenduntur: ita servata animi quies &tranquillitas, sufficiens etiam corporis motus, &abstinentia ab iis rebus quae multis modis animum turbare atque disponere ad effectus possunt, in iis morbis commendatissima esse debet.