Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 448-2
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. CASVS I. Femina quinquaginta &aliquot annorum, post plenariam mensium cessationem, ante biennium per uterum aeque ac per alvum enormes quandoque sanguinis experta est profusiones: quibus Medicus satis opportune venarum sectione &medicamentis orgasmum sanguinis temperantibus antispasmodicis leniterque diaphoreticis subvenit, infusum insuper ex millefolii comis, quae herba maxime sanguinis nimiis effusionibus compescendis dicata, subjungens. Quibus adhibitis, satis diu haemorrhagiae tam uterinae quam alvinae disparuerunt: procedente vero tempore dolores valde gravativos circa regionem lumbarem &pungentes tractorios circa ossa coxendicis aegra experiebatur.