Latin
RESOLVTIO CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 450
Unproofread scanNot analysed yet
RESOLVTIO CVM CONSILIO. Ex hac morbi descripti historia, plura notatu digna ad usum tam pathologicum quam therapeuticum accomodanda elici possunt. Primo quidem, quod mensium totalem suppressionem, quae ordinario circa quinquagefimum annum contingit, in feminis plethoricis vitae sedentariae addictis &quae sensibilioris animi atque tenerioris etiam corporis sunt texturae, graves saepius haemorrhagiae per uterum vel etiam per venas haemorrhoidales sequantur: ubi summa cura atque cautione in applicatiope remediorum opus est, ne forte adhibitis fortioribus stypticis &opiatis plane sistantur, neque etiam modum excedant &sic corpus valde debilitantes aliis ex debilitate oriundis morbis ansam porrigant. Secundo, in nostra aegrotante. effusiones sanguinis per haemorrhoides, quae haud infeliciter saepius mensibus deficientibus succedunt, humorum stagnationes in aliis locis &quidem maxime circa regionem lumbarem &ischiadicam, cum per vicinas alvi venas vitiatus fuerit exitus exceperunt. Ab ejusmodi vero sanguinis &humorum stagnatione circa majora vasa, &progressu in circulum eunte impedito, seri fit secessio, quod tartareis salibus &rudioribus terreis particulis onustum in tubulosa renum substantia facile concrescit in calculum, atque etiam ad ligamenta tendinosa &glandulosa quae ossa coxendicis cingunt atque ligant, delatum, graves atque diuturnos cum impotentia motus efficit dolores. Eadem quoque seri a sanguine in inferiori corporis regione stagnante copiosior secessio, luxationis vertebrarum lumbarium omni procul dubio fuit causa; ad quam plurimum utiquo situs incurvatus, qui doloribus in hisce partibus leniendis quodammodo inservit, contulit: laxatis enim a seri exundantia ligamentis facilis est sossium e sede sua protruno. Tertio attendi etiam in nostro casu meretur, conversio motuum sanguinis &dolorum e regione lumbari &ischiadica ad partes superiores scapulam externarum partium rhevmaticis &arthriticis.