Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 449
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hos mitigandos, licet praeter venae incisionem &leniter laxantia, temperata diaphoretica &nitrosa usurpata fuerint, nullum tamen levamentum attulerunt; sed perstiterunt dolores, fixum quasriocum occupassent. Postea mox ad scapulas &pectus, mox ad genua, relicta priori lumbari &ossis ischii sede vagabantur; quam tamen exspirante superiorum partium cruciatu denuo repetebant. Calculorum quoque interdum excretiones cum urina non sine molestia successerunt, calculosis &rhevmaticis doloribus crebrius alternantibus: qui tamen acerbiores semper ab animi affectibus &tempestatum varietate redditi, aegram ita excruciarunt, ut cum viribus penitus omnibus caro quoque consumeretur, praesertim quum jam per annum &ultra cum hisce malis conflictari debuerit. Notabile vero quam maxime id fuit, quod, quum aegra ad constantem &graviorem dolorem, qui lumbarem &ischiadicam regionem indesinenter infestabat, caliquo modo leniendum, situm dorsi curvum sibi selegisset, inferiorum dorsi vertebrarum ligamenta adeo fuerint relaxata, ut e situ suo quodammodo protrusae prominuerint, &sine dolore erecta incedere vix potuerit. Interea ad dolores tam rhevmaticos quam nephriticos sedandos, &sanguinis missiones &anodyna cum diaphoreticis mixta, &antnephritica temperatiora, ast singula irrito plane effectu, praescripta fuerunt. Petiit ergo a me salutare quoddam, adversus pertinacem hunc duplicatum affectum, consilium. RESOLII (Hossm. Syst. T. IV. P. II.) 450 SECr. II. CAP. VIII. De doloribus &spasmis