Latin
CASVS III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 456
Unproofread scanNot analysed yet
Relicta interim arthritica materia primo oculos invasit, &dein ad ligamenta &membranas ossis ischii, coccygis &sacri delata est. Ibi vero propter vehementes spasmos liberiorem sanguinis circuitum ac progressum quum impediverit, ingens ejus circa has partes stagnatio hoc modo inducta fuit. Quapropter non sine sufficienti ratione, largiorem venae sectionem in pede instituendam suasi, videlicet ad stagnantem sanguinem a loco affecto derivandum &ejus circulum aequabilem restituendum. Id quod etiam felicissime successit.