Latin
CASVS IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 456-2
Unproofread scanNot analysed yet
CASVS IV. Vir generosus gracilioris &sanguineae constitutionis annum ducens trigesimum, aliquot ante lustra, gravativum circa os sacrum persentiebat dolorem, qui vero mox sanguinis ex venis sedis profluxu sedatus fuit. Intra anni spatium, sanguinea hac excretione propter crebras animum valde exagitandis occasiones cohibita, &neglecto omni remediorum usu, atrox dolor junctus simul cum tussi valida brachium sinistrum tam molesto cum sensu lancinabat, quasi acutis cultris caro discinderetur. Exactis aliquot mensibus dextro quoque brachio eundem doloris insultum &impetum experiebatur, citra omnem salutiferum tot adhibitorum remediorum, venaesectionis, purgantium, sudoriferorum, vesicatoriorum, cucurbitularum effectum. Nulla praesens erat contractura, quia brachiorum motus sartus tectus remansit, sed talem modo percipiebat sensationem ac si ingens ex plumbo pondus ipsis inhaereret, cum adeo ingenti manuum infirmitate, ut nihil quod grave erat apprehendere vel retinere potuerit. Per intervalla etiam spasmus manus occupabat perquam externarum partium rhevmaticis &arthriticis. 477 quam moleste atque atrociter ut somnum aegre capere potuerit. Hos sat acerbos dolores postea excepit gravior aurium &fere intolerabilis dolor, qui sensim cum cephalalgia lancinante, valde acuta &vehementi vires &appetentiam ciborum enervante ipsam corporis carnem consumebat.