Latin
CASVS VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 466
Unproofread scanNot analysed yet
Sicuti vero effrenem illum &incoercibilem sanguinis mittendi hodie epidemioe quasi regnantem methodum, in sanandis maxime chronicis affectibus valde in probamus: ita etiam ad folennes &criticas sanguinis evacuationes, per uterum vel per intestini recti venas provocandas, saepius repetitam venae fectionem plus damni quam commodi tulisse, certa &multiplici experientia confirmatum habemus. CASV. IX. Subit jam animum historia seminae ad trigesimum annum accedentis, sanguineo cholericae complexionis, quae sravi ira supra modum excandescens, brevi post ingentem anxietatem &circa praecordia angustiam, cum tremore artuum, appetitus dejectione &ciborum taedio persensit. Sumsit hac de re ab amico volatilem cornu cervi spiritum liberaliori dosi, &ad eliciendum sudorem corpus in lecto composuit. Incaluit inde quidem fortiter, sed nec uder nec sudor sequebatur. Ab eo tempore in artubus, cruribus, brachiis, scapulis, gravativos pressorios dolores, &in universo corpore languorem cum lento calore perpessa est: quibus symptomatibus nostra adeo fuit afflictata, ut caro penitus consumta &hinc phthisi imo hectica ipsa laborare videretur. Lactis tandem caprini cum infuso veronicae diluti usu, diutius per septimanas aliquot continuato, infuso ex manna &cremore tartari interposito, atque etiam pulveribus leniter diaphoreticis ac nitrosis, cum acido citri &aquis temperantibus analepticis usurpatis, pristinae valetudini patiens fuit restituta.